segunda-feira, 1 de junho de 2009

De Pontificio Instituto Altioris Latinitatis

RATIO STUDIORUM
Die 15 mensis octobris a. 1979 Pontificium Institutum Altioris Latinitatis, seu Facultas Litterarum christianarum et classicarum, apud Pontificiam Studiorum Universitatem Salesianam in Urbe, novum academicum annum feliciter incepit. Eius academica et scientifica navitas iara ab anno 1965 initium sumpsit. Quamvis in gravi discrimine haec studiorum genera fere ubique versentur, nonnulli saltem optati fructus equidem ex eodem Instituto percepti sunt, sive in libris editis et edendis (apud Libreria dell'Ateneo Salesiano - Roma) praesertim de Latinitate classica, christiana et mediaevali, sive in apta studiorum ratione, sive in gradibus academicis quos complures alumni hisce annis rite adepti sunt, ita ut magistri et periti formentur qui possint in scholis varii gradus, debita revera scientia et moderna methodo philologica, litteraria, didactica instructi, magisterii munus explere in docendis linguis biblicis et litterarum atque doctrinae historia classicis, christianis, mediaevalibus. Instituuntur quoque periti in his disciplinis qui in Consiliis S. Sedis, in Curiis dioecesanis, in Officiis religiosorum varia munera obire debent, praesertim ad id quod requirit scientia et usus linguae Latinae. Ampliorem tamen fructuum copiam in posterum ab hac Facultate exoptare licet, potissimum in studiorum provincla quae respicit originum christianarum aetatem, patristicam et mediaevalem, quo clarius cognoscantur et investigentur fontes et doctrinae thesaurus horum sacculorum, prout recentes scientificae et ecclesiales postulationes magis magisque efflagitant.
Nam Pontificium Institutum Altioris Latinitatis eo imprimis spectat ut fundamenta inquisitionis scientificae et philologicae praebeat ad diligentem pervestigationem historicam et doctrinalem Auctorum aetatis christianae atque Medii Aevi necnon humanitatis Graecae et Latine. Historia et philologia sane distinguunt institutionem scientificam a Facultate exhibitam eiusdemque praecipuum praeconium constituunt.
Facultatis interest etiam tradere aptam artem Latine scribendi et loquendi, necnon recentiorem rationem seu didacticam qua linguae antiquae classicae efficienter et facilius doceantur.
Studiorum ordo complectitur totam eruditionis classicae et christianae provinciam et tribus cyclis explicatur, quorum primus naturam prae se fert praeviae institutionis, secundum secum fert puuuudit: suuuiurn er i-icentia perticitur, tertius vero ad Doctoratum assequendurn ducit. Disciplinae dividuntur in principales, auxiliares, cursus monographicos.
Disciplinae principales
Grammatica historica linguae Latinac. Grammatica diachronica linguae Graccae. Compositio Latina. Litterae Latinac classicae. Litterae Graecae classicae et exercitationes linguae Graecac. Litterae christianae Graecae et Latinac. Lectio et interpretatio Auctorum christianorum. Litterae Latinae Medii Aevi. Litterae Graecae Byzantinae. Litterae Latinac humanisticae et recentioris aetatis.
Hac disciplinae omnes iniunguntur in curriculo ad Licentiam per annum vel per biennium vel per semestre. Progressionem generalem ac integram enucleant et collustrant, ideoque necessaria fundamenta praebcnt de re grammatica, litteraria et philologica, in disciplinis classicis et christianis.
Disciplinae auxiliares
Historia Graeca, Romana et Mediae aetatis. Historia Ecclesiae. Historia liturgiae. Historia theologiae patristicae et mediaevalis. De methodologia ad laborern scientificurn conficiendum. Archaeologia et Epigraphia. Latinitas christiana et mediaevalis. Latinitas ecclesiastica. Graecitas biblica et christiana. De re metrica Graeca et Latina. Quaestiones de philosophia tum Graeca tum Romana. Palaeographia Graeca et Latina. Historia traditionis et criticae textus. Historia philologiae. Didactica gencralis. Didactica linguarum classicarum. Historia institutionis classicae, patristicae et mediaevalis. De rhetorica antiqua. Principia hermeneuticae classicae, patristicae, mediaevalis.
Hae disciplinae auxiliares per semestre tantum producuntur: carum tamen sex eliguntur in curriculo ad Licentiam. Eaedem cor-
specializationem in gradu academico.
Cursus monographici
Constituunt singularem pertractationem, introductionem directam in pervestigationem selectarum quaestionum vel scriptorum. In curriculo ad Licentiam quattuor habentur cursus monographici; alii duo praescribuntur ad Doctoratum. Protrahuntur per semestre et definiuntur singulis annis.
Gradus academici necessarii: diploma scholae mediae superioris; licentia vel laurea theologiae, philosophiac, iuris vel litterarum. lure etiam admittuntur qui emensi sunt communem theologiae cursum in Seminariis dioecesanis.

Nenhum comentário:

Postar um comentário